Charter Document - 05510008

Charter Number: 05510008
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Manumission
Date: 1210 - 1243
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Manumission
Date: 1210 - 1243
Date Type: Assigned

Charter:
Omnibus hominibus presentes litteras visuris uel audituris Willelmus de Beuercotes salutem Nouerit uniuersitas vestra me concessisse et quietum clamasse Deo et beate Marie de Blida et priori et monachis ibidem deo ministrantibus in puram et perpetuam elemosinam Robertum filium Rogeri de Milleton et omnes heredes suos qui de matrimonio nati sunt liberos et quietos de me et heredibus meis in perpetuum exceptis illis qui de natiuis meis nascuntur Ita scilicet quod dictus Robertus et heredes sui reddant deo et beate Marie et priori et monachis prenominatis de Blida sex denarios annuatim in festo sancti Martini pro omnibus seruiciis Pro hac autem donacione et quieta clamacione dederunt michi prior et prenominati monachi de Blida quadraginta solidos sterlingorum Et ut hec mea donacio et quieta clamacio rata sit et firma presentem cartam sigilli mei appositione in testimonium confirmavi []