utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05510013

Charter Number: 05510013
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Manumission
Date: 1189 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus filius Walteri de Sadenefeld concessi dedi [] Deo et ecclesie Sancte Marie de Blybur et canonicis eiusdem loci in liberam et puram et perpetuam elemosinam Johannem le Brun de Dersam aliquando servum meum cum tota sequela sua et cum capitali mesuagio suo et tenemento suo cum pertinentiis quod de me tenuit in villa de Dersam et cum servitio septemdecim denariorum annui redditus quos dictus Johannes solvere solebat Alicie sorori mee de Sadenefeld et quos dicti canonici eidem Alicie solvent annuatim quamdiu vixerit et post decessum dicte Alicie remanebunt dicti canonici a solutione dicti redditus penitus absoluti habendum et tenendum de me et heredibus meis predictum Johannem cum tota sequela sua et capitali mesuagio et toto tenemento cum pertinentiis quod de me tenuit et cum predicto redditu predictis ecclesie et canonicis in perpetuum sicud puram et perpetuam elemosinam meam Et ego predictus Willelmus filius Walteri et heredes mei warantizabimus prefatis ecclesie et canonicis predictum Johannem cum tota sequela sua et capitali mesuagio et toto tenemento predicto et cum redditu contra omnes homines In cuius rei testimonium sigillum meum huic scripto apposui Hiis testibus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter