utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05510017

Charter Number: 05510017
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Manumission
Date: 1180 - 1228
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus filius Walteri de Sadenefeld concessi dedi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et ecclesie Sancte Marie de Blybur et canonicis eiusdem loci in liberam puram et perpetuam elemosinam Rogerum Aubri de Dersam aliquando nativum meum cum tota sequela sua et cum capitali mesuagio suo et tenemento suo cum pertinentiis quod de me tenuit in villa de Dersam et cum servitio novem denariorum annui redditus quos dictus Rogerus solvere solebat Alicie sorori mee de Sadenefeld quos idem canonici solvent annuatim eidem Alicie quamdiu vixerit et post decessum dicte Alicie remanebunt dicti canonici a solutione dicti redditus penitus absoluti habendum et tenendum de me et heredibus meis predictum Rogerum cum sequela sua et capitali mesuagio suo et toto tenemento suo cum omnibus pertinentiis suis quod de me tenuit et cum predicto redditu predictis ecclesie et canonicis in perpetuum sicud liberam puram et perpetuam elemosinam meam Et ego predictus Willelmus filius Walteri et heredes mei warantizabimus prefatis ecclesie et canonicis predictum Rogerum cum tota sequela sua et capitali mesuagio suo et toto tenemento predicto et cum redditu contra omnes homines et feminas In cuius []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter