utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05510021

Charter Number: 05510021
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Manumission
Date: 1242 - 1257
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus has litteras visuris vel audituris Margareta filia Willelmi de Framlyngton salutem in domino Noverit universitas vestra me in legitima potestate mea et viduitate concessisse et dedisse Adam filium Rogeri filium Symonis de Framlyngton nativum meum cum tota sequela sua et cum omnibus catallis suis tam animatis quam inanimatis Deo et ecclesiae Sancti Petri de B et canonicis ibidem Deo servientibus pro salute anime mee et antecessorum meorum in liberam puram et perpetuam elemosinam Et ne igitur post decessum meum heredes mei vel aliquis alius aliquod ius vel clamium in predicto Ada vel in sequela sua vel catallis suis decaetero vendicare poterunt presens scriptum praedictis canonicis de praedicto dono meo eis feci Et ad majorem securitatem sigilli mei munimine roboravi Hiis testibus Roberto de Alneham Utredo de Eslington Gaufrido Fabro et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter