utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05510022

Charter Number: 05510022
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Manumission
Date: 1242 - 1257
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus has litteras visuris vel audituris Alanus prior de Brinkeburne et ejusdem loci conventus salutem Noverit universitas vestra nos absolvisse Adam filium Rogeri filium Symonis de Framlyngton a servili conditione nativitatis sue quem Margareta filia Willelmi de Framlyngton nobis dedit sicut nativum suum cum tota sequela sua et cum omnibus catallis suis in liberam puram et perpetuam elemosinam Unde bene volumus et concedimus ut ille et tota progenies utriusque sexus ab eo descendens cum tota sequela sua et omnibus possessionibus et catallis suis tam animatis quam inanimatis libere et inconcusse ire poterint et redire et hereditare quo voluerint sicut alii liberi homines absque clamio et calumpnia conditionis nativitatis suae Et si aliquis in eum vel in heredes suos ius servilis conditionis vendicare voluerit nos eum et heredes suos contra omnes homines liberos et a conditione servili penitus absolutos sicut liberos homines nostros warentizabimus Pro cujus warantizatione prenominatus Adam et heredes sui post eius obitum singulis annis imperpetuum in festo Apostolorum Petri et Pauli vel infra octabas eorundem unam libram piperis offerant super altari Beati Petri de Brinkeburne Ut ista concussio et robur et ratitudinem obtineat imposterum scriptum nostrum Adam sigillo suo et nos scriptum Adae sigillo nostor roboravimus Hiis testibus Willelmo de la Tur Johanne de Eslyngton Roberto de Alneham et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter