utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05510032

Charter Number: 05510032
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Manumission
Date: 1240 - 1270
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus filius Hereberti miles salutem in domino Noveritis me manumisisse dedisse concessisse et omnino quietos clamasse de me et heredibus meis inperpetuum et hac presenti carta mea confirmasse Deo et Ecclesie B[eate] M[arie] de Parco Stanl[eye] et canonicis ordinis Premonstr ibidem deo servientibus Ricardum filium Willelmi coopertoris de Hytton et Godladde frater eius nativos meos cum omnibus eorum catallis et tota eorum sequela ita videlicet quod nec ego nec heredes mei nec aliquis ex parte nostra aliquod ius vel clamium racione native servitutis in ipsis de cetero vendicare poterimus habendum et tenendum dictis canonicis in perpetuum elemosinam Et ego et heredes mei warantizabimus prefatis canonicis predictum donacionem contra omnes gentes inperpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter