utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05510041

Charter Number: 05510041
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Manumission
Date: 1231 - 1256
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hoc est cyrographum confectum inter Nicholaum priorem et conventum de Daventre ex una parte et Willelmum filius Radulphi de Falwesey ex altera videlicet quod predicti prior et conventus dederunt libertati dictum Willelmum quem Hugo de Capes dedit dictis priori et conventui cum tota sequela sua in liberam puram et perpetuam elemosinam Et concesserunt eidem Willelmo et heredibus suis quod fuit liberi homines sancti Augustini de Daventre inperpetuum In recognicione autem huius libertatis sibi concesse prefatus Willelmus et heredes sui reddent annuatim predictis monachis et successoribus suis duos capones ad Pascha inperpetuum In cuius rei testimonium presens cyrographum inter eos est confectum et sigillis utriusque partis huic inde appositis corroboratum Hiis testibus Domino Philippo de Preston Nicholao Capes Johanne Ket Willelmo Wedon et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter