utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05510044

Charter Number: 05510044
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Manumission
Date: 1241 - 1249
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Nicholaus dei gratia Dunelm episcopus eternam in domino salutem Noveritis nos ad instantiam dilecti et fidelis senescalli nostri domini Johannis Rumeseie manumisisse et a servitute in libertatem perpetuam vocasse Robertum de Miderig fabrum et totam sequelam suam in perpetuam Quare volumus et firmiter precipimus quod dictus Robertus et omnes et singuli de sequela sua in se defendendo in alios conveniendo et attestando in duellum invadiando et in omnibus contractibus nominatis et innominatis ut liberi admittantur imperpetuum ubicumque liberi et ingenui locum possunt optinere Et ne nos vel aliquis successorum nostrorum dictum Robertum vel aliquem de sequela sua ad aliquam consuetudinem vel exactionem servilem de cetero in terra nostra vel extra compellere possint aut hanc manumissionem et libertatis donationem infringere vel aliquo modo infirmare valeamus huic presenti scripto sigillum nostrum apposuimus Hiis testibus domino Iohanne Gilet tunc vicecomite nostro M de Sancta Cruce W de Levyngton et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter