utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05510045

Charter Number: 05510045
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Manumission
Date: 1196 - 1217
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rogerus de Coigners omnibus videntibus vel audientibus has literas salutem Noverit universitas vestra me et heredes meos concessisse et quietos clamasse et presenti carta confirmasse Beato Cuthberto et Prior et monachis Dunelmensibus inperpetuum Willelmum Thomam et Turstinum fratres filios Lylof de Biscoptun cum filiis et filiabus suis et tota successione eorum et cum averiis et catallis suis et cum omnibus ad eos spectantibus pro uno equo et pro vi marcis argenti quas in magna necessitate mea de pecunia Sancti Cuthberti per manum Johannis capellani de Bello Loco mihi dederint Quare volo et firmiter precipio quatinus predicti homines scilicet Willelmus Thomas et Turstinus cum omnibus ad eos spectantibus liberi sunt et quieti de me et heredibus meis ab omni exaccione et reclamacione et demanda quas dominus ab homine suo exigere poterit His testibus Armerico archidiacono Dunelmensi Magistro Johanne de Lond Leone de Heriz Jordane Scodland Toma de Mund Gaufrido de Hordene Rogero de Andrai Roberto capellano de Bis Rogero capellano Rad Baard Rad de Cotun Willelmo de La cumbe Waltero Postel Rogero de Suffolc Rogero Danais Thoma de Neubigging Alano de Normant Gileberto de Billingh Ricardo de Denter Arnisio de Bel Aubrico de Biscop Gileberto de grend Patricio de Wlvestr Roberto Vertevel et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter