utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05510046

Charter Number: 05510046
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Manumission
Date: 1218 - 1234
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus videntibus vel audientibus has literas Radulphus prior et conventus Dunelm ecclesie salutem Noverit universitas vestra nos liberum fecisse et quietum clamasse pro fideli servicio suo Alanum filium Aldredi de Waleshend cum tota sequela sua de corpore suo exeunte ita quod nec in eo nec in aliquo sequele ab eo carnaliter procedente ius vel clamium de cetero habere poterimus Concessimus eciam predicto Alano et heredibus suis unum toftuum et croftum cum quadraginta et tribus acris terre cum omnibus suis pertinentiis in villa et territorio de Wilingham habend[em] et tenend[em] sibi et heredibus suis in perpetuum libere quiete bene et in pace reddendo inde annuatim scaccario nostro Dunelm unam marcam argenti scilicet ad pent[ecostum] unam dimidiam marcam et ad festum Sancti Martini in hieme aliam dimidiam marcam Et predictus Alanus et heredes sui reddent unum gallum annuatim ad manerium nostrum de Waleshend ad Natale Domini Et predictus Alanus et heredes sui debent arare et herciare annuatim unam acram terre ad predictum manerium Et predictus prior et conventus et successores eorum debent pascere tres homines in illa die ad predictum manerium quando predictam acram terre araverunt et herciaverunt Et predictus A et heredes sui sic debent herciare per tres dies in quadragesima ad predictum manerium et habere debent cibum suum Et predictus Alanus et heredes sui solvent annuatim ad pascha viginti ova ad predictum manerium Et predictus Alanus et heredes sui facient in autumpno annuatim ad predictum manerium quatuor jurnetas cum duobus hominibus pro omnibus aliis secularibus serviciis et demandis que de predicto tofto et crofto et de quadraginta et tribus acris terre exigi possint In huius rei testimonium has literas nostras patentes sigillo nostro signatas eidem fecimus Teste capitulo nostro
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter