utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05510059

Charter Number: 05510059
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Manumission
Date: 1249 - 1260
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Walterus dei gratia Dunelm episcopus salutem in domino Sciatis nos ad instantiam dilecti filii et clerici nostri Iohannis de Rumes remisisse et quietum clamasse pro nobis et successoribus nostris omnem actionem et demandam si quam habuimus vel habere poterimus erga Willelmum filii Utredi de Etton vel eius heredes aut sequelam ipsius ratione servitutis vel nativitatis statuentes ne ipse vel heredes eius aut quicumque de sequela ipsius ab aliquo actu legitimo sive agendo defendendo attestando aut etiam hereditarie iura possidendo vel vendicando excludi valeat seu repelli ratione servitutis sive nativitatis sed plena et perfecta gaudeant libertate et ad omnes actus et honores qui ad liberos et ingenuos sive ratione manumissionis aut plene et perfecte libertatis pertinent absque omni actione et difficultate pleno iure admittantur Et ad huius rei testimonium et evidentiam ad securitatem maiorem presens scriptum sigilli nostri appositione fecimus roborari Hiis testibus domino Willelmo de Midilton senescallo nostro domino Marmeduco filio Galfridi domino Iordano de Dalden domino Willelmo Basset domino Ricardo de Yeland domino Philippo de Sancta Elena domino Willelmo de Blockeley Waltero de Seleby Ada de Bradele Laurentio de Pontop et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter