utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05510065

Charter Number: 05510065
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Manumission
Date: 1200 - 1218
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant omnes qui sunt et qui futuri sunt quod ego Willelmus de Farlesthorp tradidi et concessi et dedi et inperpetuum quietum clamavi de me et de heredibus meis Eudonem Sponinghat nativum meum filium Leves filii Osberti nativi mei de Farlesthorp cum tota sequela sua et cum omnibus catallis suis Deo et Beate Marie de Grenefeld et monialibus ibidem Deo servientibus pro viginti solidis quos mihi dederunt Ita scilicet quod dictus Eudo sit liber homo cum tota sequela sua et cum omnibus catallis suis de predictis monialibus et de omnibus Reddendo unam libram incensi albi pro omnibus in die Assumpcionis Beate Marie Virginis Et ut hec mea concessio et donatio et quieta clamatio firma sit et stabilis inperpetuum presentis scriptum sigillo meo signatum dictis monialibus dedi in testimonium Hiis testibus Galfrido de Beseby tunc decano de Calswad Eudone de Farlesthorp persona de Cumberwrd Johanne de Anford Simone Spritlinc Waltero de Aleby Yvone fratre eius Eudone de Aleby et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter