utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05510077

Charter Number: 05510077
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Manumission
Date: 1250 - 1258
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Walterus filius Roberti salutem Noverit universitas vestra me remisisse et in totum quietum clamasse Deo et Beate Marie et beati Iohanni Baptiste et priori Hospitalis Ierusalem in Anglia et fratribus ibidem Deo servientibus pro salute anime mee et antecessorum meorum in liberam puram et perpetuam elemosinam totum ius et clameum quod habui in Roberto filio Aylwardi de Krikyside et in tota sequela sua et in omnibus catallis suis mobilibus et immobilibus ita quod ego nec heredes mei nec aliquis per me nec pro me in dicto Roberto vel in sequela sua vel in catallis suis sicut predictum est aliquod ius vel clameum de cetero exigere poterimus capere seu clamare In cuius rei testimonium huic scripto presenti sigillum meum apposui Hiis testibus Dominis Ricardo Fylloll Hugone de Pelstede Iohanne de Walflete Roberto de Ulehom et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter