utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05510079

Charter Number: 05510079
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Manumission
Date: 1234 - 1254
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Dominus Johannes Flandrensis dedi concessi et hac presenti carta confirmavi et imperpetuum quietum clamavi de me et heredibus meis Prioresse de Kirkelye et sanctis monialibus ibidem Deo servientibus pro anima patris mei et pro animabus antecessorum meorum et pro tres solidis vi denarios argenti quod predicte mihi dederunt pre manibus Aliciam filiam Willelmi Dounger de Clifton et heredes sui cum tota sequela sua et catallis suis mobiliis et immobiliis presentibus et futuris sine retenemento Ita scilicet quietum clamavi quod nec ego Johannes nec ullus heredum meorum clamam nec calumpniam versus predictam Aliciam vel heredes suos vel sequelam vel cattalla sua de cetero possumus exigere nec vendicare In huius rei testimonium presens scriptum sigilli mei impressione roboravi Hiis testibus Henrico filio Godewini de Clifton Thoma de Grenegate Ada fratre ejus Johanne de Haveweldun Thoma del Clif Willelmo Cade et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter