utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05510082

Charter Number: 05510082
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Manumission
Date: 1198 - 1199
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hubertus Dei gracia Cantuariensis archiepiscopus tocius Anglie primas dilectis in Christo filiis et amicis karissimis iusticariis de banco Westmonasterii salutem et sinceram benediccionem Noveritis quod Philippus molendinarius de Berinanton coram nobis dum iusticiarius eramus finem fecit cum dilecto nostro priore de Lantonia domino suo cuius nativus erat ut liceret ei a terra sua recedere cum sequela sua et catallis Et quia idem Philippus post finem illum coram nobis factum non vult a terra recedere sicut convenit rogamus vobis mandantes quatinus coram nobis tunc temporis actum fuit observari faciatis et eundem Philippum distringatis ut terram illam priori pacifice dimittat sicut iustum est et ita negocium ipsius prioris in hac parte acceleretis ut vobis pro eo gratias referamus multiplices Scitis enim quanta affeccione ipsum prorem et domum suam diligimus Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter