utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05510087

Charter Number: 05510087
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Manumission
Date: 1200 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Gilebertus filius Haraldo salutem Noverit universitas vestra me dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et Beate Marie et commune canonicorum Lincolniensis ecclesie pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum in puram et perpetuam et liberam elemosinam Willelmum filium Grinkel cum tota sequela sua et omnibus catallis suis liberum et quietum cum dimidia bovata terre in Thedletorp quam Willelmus filius Grinkel tenuit de me cum crofto et tofto ubi prefatus Willelmus mansit cum omnibus pertinentiis exceptis novem acris quarum tres et dimidia iacent in Lancrof in occidentali parte del Greddic et Hanc autem donationem ego et heredes mei warantizabimus prefate commune contra omnes homines imperpetuum Hiis testibus Roberto de Leckeburne Ricardo filio Roberti de Summercotes Johanne persona fratre suo Gileberto de Suttun Adam le Muer Gileberto filio Rogeri de Estrebi Alexandro Gernun et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter