utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05510092

Charter Number: 05510092
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Manumission
Date: 1220 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Philippus de Kyma filius Symonis de Kyma salutem Noveritis me divina pietatis intuitu et pro salute anime mee et omnium antecessorum et successorum meorum dedisse et concessisse et presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et commune canonicorum Lincolniensis ecclesie Hugonem filium Rogeri filii Gymp de Baumburg nativum meum cum tota sequela sua et cum omnibus catallis suis liberum solutum et quietum de me et heredibus meis inperpetuum et ut hec mea donacio futuris temporibus rata et inconcussa permaneat eam presenti scripto et sigilli mei apposicione corroboravi Hiis testibus Thoma de Nortona Henrico de Torpell Elya Thoma de Hardres capellanis Osberto de Neuport Philippo de Tumba Willelmo de Dinington Thoma de Waltham Widone de Keles et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter