utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05510093

Charter Number: 05510093
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Manumission
Date: 1220 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus Hugo filius Rogeri de Baunburg salutem Noveritis me teneri decano et capitulo Linc ecclesie in duodecim denariis reddendis per annum scilicet ad Pascha in sex denariis et ad festum sancti Michaelis in sex denariis pro duobus tenementis cum suis pertinenciis que teneo de eis in villa et territorio de Hemmyngeby que habent de dono Philippi de Milay et de dono Walteri filii Rogeri de Hemmyngeby que quidem tenementa expresse nominantur in cartis quas iidem decanus et capitulum habent de prefatis Philippo et Waltero Et sciendum quod non licebit michi et heredibus vel assignatis meis prefata tenementa dare vel assignare vendere vel invadiare vel aliquo alio modo alienare nisi licencia decani et capituli Lincolniensis ecclesie Et in huius rei testimonium presens scriptum iuramento interveniente sigillo meo confirmavi Hiis testibus Henrico sacrista Ricardo de Tumba Ricardo de Stretton Thoma de Waltham Achardo clericis Alexandro serviente et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter