utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05510101

Charter Number: 05510101
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Manumission
Date: 1230 - 1240
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universitas Christi fidelium presentium et futurorum ad quos presens scriptum pervenerit Henricus de Templo et Emma uxor sua Symon de Merton et Cecilia uxor sua Alicia Mariota Beatricia Alina et Margareta filie et heredes Folconis de Torp salutem Noverit universitas vestra nos liberum fecisse et ab omni condicione servili quietum clamasse de nobis et heredibus nostris et dedisse et concessisse et hac nostra presenti carta confirmasse in perpetuum Johannem filium Henrici filium Thure de Timberlund nativum nostrum cum tota sequela sua et cum omnibus catallis suis Deo et Matrici Ecclesie B[eate] M[arie] Lincoln in libera et pura et perpetua elemosina pro salute nostra et omnium antecessorum et successorum nostrorum ita quod nec nos nec aliquis heredum nostrorum poterimus de cetero aliquid in predicto Johanne nec in sequela sua vendicare Et quia volumus quod hec concessio libertatis et donatio et quieta clamatio conditionis firma et stabilis permaneat in perpetuum hoc scriptum cum sigillorum nostrorum appositione pro nobis et pro heredibus nostris corroboravimus et in perpetuum omnia predicta warantizabimus Hiis testibus Bricio capellano de Timberlund Waltero de Marton Philippo de Timberlund Rannulfo de Bergates Rogero fratre Roberti decani de Kyrkeby Galfrido filio Willelmi clerici Willelmo Caperun Philippo filio Henrici Galfrido filio Yllarii Willelmo filio Galfridi Roberto Menewat et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter