utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05510104

Charter Number: 05510104
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Manumission
Date: 1241 - 1245
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presentibus et futuris Beatricia de Mumby salutem Noveritis me in libera et legitima viduitate et potestate mea constitutam manumisisse Rengotum de Ouetoft necnon eundem dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse deo et Beate Marie et commune canonicorum Lincoln ecclesie cum tota sequela sua et omnibus rebus suis mobilibus et immobilibus impetratis et impetrandis ut possessionibus terris seu rebus aliis Tenendum et Habendum dictis canonicis tanquam puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni servicio et exaccione sine omni reclamacione vel calumpnia mei vel heredum meorum Et ego et heredes mei warantizabimus dictis canonicis dictam donacionem concessionem et confirmacionem contra omnes homines inperpetuum Et ad hoc fideliter et sine dolo tenendum ego pro me et pro heredibus meis tactis sacrosanctis ewangeliis iuravi et insuper presens scriptum sigillo meo confirmavi Hiis testibus Henrico Sacrista Linc eccl Ricardo capellano Hugone de Harington Eudone de Farlestorp Ricardo de Stareton clerico Petro Galle Waltero de Oxcum Ricardo filio Ace Radulfo de Sumerdby Willelmo filio Ace Herberto filio Roberti et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter