utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05510106

Charter Number: 05510106
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Manumission
Date: 1163 - 1187
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Walterus filius Roberti omnibus hominibus suis francis et anglis salutem Sciatis me hominem meum nativum Walterum Cheriesone et filios et filias eius et omnes ab eis descendentes vendidisse venerabili domino G[ilberto] episcopo London et totum ius quod in ipso et in filiis eius et filiabus et ab ipsis descendentibus sicut in hominibus meis nativis habebam sibi et successoribus suis episcopis Lond inperpetuum cessisse et me propter eius et filiorum et filiarum eius et ab ipsis descendencium liberationem a potestate mea et heredum meorum inperpetuum decem marcas argenti a predicto episcopo G[ilberto] accepisse et uxorem meam Matildam Doilli propter hanc Walteri et suorum et ab eis descendencium quietanciam ab eodem episcopo decem aureos habuisse Ipsum itaque Walterum et filios eius et filias qui vel ante conventionem hanc nati sunt vel postea sunt nascituri cum omnibus rebus et catallis suis predicto episcopo Gilberto et omnibus successoribus eius et ecclesie London quietos concedo et ab omni potestate et dominatione mea et heredum meorum inperpetuum dimitto Quod ne processu temporis queat in irritum revocari aut aliquatenus infirmari carte presentis inscriptione testificari et sigilli mei appositione confirmare curavi Hiis testibus Ricardo archidiacono Colecestrie Magistro Ricardo de Storteford et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter