utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05510111

Charter Number: 05510111
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Manumission
Date: 1250 - 1270
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presentem scriptum visuris vel audituris Ricardus de Selveston dictus clericus salutem in domino sempiternam Noverit universitas vestra me dedisse et omnino quietum clamasse Deo et B[eate] M[arie] de Luffeld et monachis ibidem deo servientibus Ricardum filium Walteri Denys de Selveston nativum meum cum omnibus catallis suis et tota sequela sua de se exeunte liberum et quietum ab omni servicio et jugo secularis servitudinis Ita quod ego nec heredes mei nec aliquis alius ex parte nostra in persona dicti Ricardi neque in catallis suis nec in sequela de se exeunte et de cetero nichil possumus nomine nativitatis nec alicuius servitutis calumpniare vel exigere Ut autem hec mea donacio et quietum clamancia rate et stabiles inperpetuum perseverent hoc presenti scripto sigilli mei impressione roboravi Hiis testibus Ricardo Auurei Willelmo de Abbetrop Willelmo Cardun Gaufrido de Ypres Willelmo textore et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter