utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05510112

Charter Number: 05510112
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Manumission
Date: 1249 - 1274
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Dominus Iohanne filius Alani dominus de Wolurinton salutem in domino sempiternam Noverit universitas vestra me dedisse et omnino quietum clamasse pro me et heredibus meis et pro salute anime mee et uxoris mee et omnium antecessorum et successorum meorum Deo et Beate Marie de Luffeld et monachis ibidem deo servientibus Ricardum Puke de Wike nativum meum cum omnibus catallis suis et tota sequela sua de se exeunte liberum et quietum ab omne servicio et iugo servitutis Ita quod ego nec heredes mei nec aliquis alius ex parte nostra in persona dicti Ricardi neque in catallis suis nec in sequela sua de se exeunte de cetero nichil possumus nomine nativitatis vel alicuius servitutis calumpniare nec exigere Ut autem hec mea donacio et quieta clamancia rata et stabilis inperpetuum perseveret hoc presens scriptum sigilli mei inpressione roboravi Hiis testibus Domino Roberto de Pauel Domino Iohanne de Wedon militibus Elya de Tingewik Waltero de Forro Willelmo de Eltesdon et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter