utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05510114

Charter Number: 05510114
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Manumission
Date: 1260 - 1268
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presentem cartam inspecturis vel audituris Willelmus Bayvel dominus de Saldeston salutem in domino sempiternam Noverit universitas vestra me dedisse concessisse remisisse et quietum clamasse Domino Rogero tunc rectori ecclesie de Saldeston Radulfum filium Symonis prepositi de Saldeston ad ipsum manumittendum cum tota sequela sua et omnibus catallis suis ab omni exaccione servitutis pro me et heredibus meis et meis assignatis in perpetuum Ita quod ego nec heredes mei nec mei assignati aliquid iuris vel clamii in dicti Radulfi vel sue sequele nativitate vel eorum catallis aliquid de cetero vendicare poterimus Volo eciam quod predictus Radulfus atque tota sequela sua cum omnibus catallis tam libere et tam quiete pro me et heredibus meis et meis assignatis de cetero remaneant sicut aliquis alius liberius et melius ab omni huiusmodi dicta servitute quiescere videatur et bona sua mobilia et immobilia ducant et reducant libere et quiete et ubi sibi melius placuerit vivant de cetero et inhabitent Pro hac donacione remissione quietumclamacione addictum Radulfum manumittendum cum tota sequela sua et omnibus catallis suis dedit mihi predictus dominus Rogerus unam marcam argenti premanibus In cuius rei testimonium presentem cartam sigillo meo roboravi Hiis testibus Waltero le Frankeyn de Saldeston Iohanne Austin de eadem Adam filio Symonis de eadem Iordano de Seint Lic de Westbury Hugone de Eversawe carpentario et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter