utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05510121

Charter Number: 05510121
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Manumission
Date: 1200 - 1234
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant omnes tam presentes et futuri quod ego Henricus de Scaccario dedi et presenti carta mea confirmavi Deo et ecclesie beate Marie de Messend et canonicis ibidem servientibus in liberam et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et animarum Emme uxoris mee et Elie filii et heredes mei et omnium antecessorum et successorum meorum omnes terras quas Walterus de Fastindich et Willelmus de Fastindich de me tenuerunt in villa de Wendovera et predictos Walterum et Willelmum cum tota progenie eorum et sequela Et totum ius quod habui in predictis terris et tenentibus cum omnibus pertinenciis suis Habend[um] et tenend[um] libere et quiete ab omnibus serviciis et consuetuidinibus et exaccionibus salvo forinseco servicio quantum pertinet ad duas virgatas terre in eadem villa de eodem feodo Et ego Testibus Hugone de Sanford Rogero de Stanford Roberto filio Nigelli Waltero de Hanlee Roberto Braci Willelmo de Dun Ricardod de Belindene Roberto Brand Willelmo de Powelaia Willelmo de la Mersa Helia de la Dune Et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter