Charter Document - 05510122
Charter Number: 05510122
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Manumission
Date: 1234 - 1252
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Manumission
Date: 1234 - 1252
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Johanna de Sanford filia Hugonis de Noers in ligia viduitate mea pro salute anime mee [] dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi pro me et heredibus meis et assignatis Willelmum quondam nativum meum cum tota sequela sua specialiter Elemosinarie de Messenden et eiusdem elemosinarie custodibus Habendum et Tenendum dictum Willelmum cum tota sequela sua de me [] libere pure quiete bene et pacifice sicut decet liberum hominem Ita tunc quod ego I pro me [] omni iuri meo et clamio quod in predicto Willelmo [] habui vel habere potui sponte renunciavi Pro hac autem donacione mea et iuris mei et clamii renunciacione dedit michi custos predicte elemosinarie duas marcas argenti in gersumam In cuius rei testimonium [] Hiis testibus Domino Roberto tunc vicario de Messend Helya de Wimberille Roberto de Kingeshulle Thoma del Erde Thoma de Wydemere Petro serviente et aliis