utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05510130

Charter Number: 05510130
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Manumission
Date: 1180 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Simon de Bello Campo clamavi Ricardum filii Ricardi le Waite liberum et quietum [clamavi] ab omni genere servitutis de me et omnibus heredibus meis et dedi eum monachis de Wardon cum omnibus catallis suis ita quod nec ego nec aliquis heredum meorum aliquod ius et clamium habere poterimus de predicto Ricardo et de catallis eius in perpetuum Monachi enim de Wardon dederunt michi pro predicto Ricardo et catallis suis xx solidos argenti Et ego et heredes mei warantizabimus prefatis monachis tam istum quam ceteres de quibus meas cartas habent contra omnium hominum calumpniam Hiis testibus Gaulfrido le Rus Rogero Cullebere Hugone Engaine []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter