utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05510132

Charter Number: 05510132
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Manumission
Date: 1222 - 1226
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Alexander Dei permissione abbas de Burgo et eiusdem loci conventus salutem in Domino Noverit universitas vestra nos ratam et gratam habere manumissionem Willelmi filii Radulphi de Thorp quondam mariti Cecilie et filiorum et filiarum suarum cum posteris eorum quam eis concesserunt et cartis suis confirmaverunt bone memorie abbates Andreas et Acharius cum terris suis tam in villa de Thorp quam extra scilicet xiiii acras terre arabilis in campis de Thorp et iii dimidias acras prati et domum cum crofto que pater Willelmi tenuit et preterea de incremento iii dimidias acras terre que iacent in mora prope villam de Thorp et iii rodas terre que iacent apud crucem et dimidiam acram prati que iacet in Langnemede Concessimus igitur prefate Cecilie et filiis et filiabus suis et posteris eorum supradictam manumissionem et terras prenominatas habendas et tenendas de nobis hereditarie libere et quiete ab omni servili consuetudine et ab omni demanda scilicet auxilii ad festum Sancti Michaelis et omnium aliorum ad nos spectancium salvo tamen forinseco servicio et salvis xvi solidis camere abbatis et viii sacristie nostre annuatim reddendis ad quatuor terminos anni videlicet ad festum Michaelis iiiis ad Natale Domini iiii solidos ad Pascha iiii solidos et ad festum Sancti Johannis Baptiste iiii solidos Et ut hec manumissio et concessio []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter