utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05510138

Charter Number: 05510138
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Manumission
Date: 1160 - 1205
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ernoldus de Nottun concessi Hugoni filio Gamelli corpus suum liberum et quietum et totam sequelam suam a me et heredibus meis Et preterea dedi et hac presenti carta mea confirmavi ei duas bovatas terre in predicta villa de Nottun illas scilicet quas pater suus Gamel tenuit de me sibi et heredibus suis tenendas de me et heredibus meis libere et quiete in feodo et hereditate reddendo mihi et heredibus meis duos solidos annuatim pro omni servitio mihi et heredibus meis pertinente solvendos singulis annis in festo Sancti Martini Forense vero servitium faciet predictus Hugo juxta tenementum predicte terre Hiis testibus Willelmo filio Everardi Johanne Tyrel Radulpho fratre eius Moysi de Hoderode Petro filio suo Toma de Tornetun Philippo de Riehil Roberto filio Dolfini Gilberto venatore Roberto de Berh Hugone filio suo Ada de Flutil
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter