Charter Document - 05510143
Charter Number: 05510143
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Manumission
Date: 1160 - 1170
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Manumission
Date: 1160 - 1170
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Sciant presentes atque futuri quod ego Johannes de Lascelles pro salute anime mee et patris mei et matris mee et pro anima fratris mei Roberti defuncti et pro animabus antecessorum meorum et amicorum do ecclesie Sancti Germani Asswinum de Byrkinga qui fuit homo Roberti fratris mei dum vixit ipsum et terram suam et domum insuper etiam terram illam quam emit a Losberto presbitero de Byrkinga et essartum illud quod dominus suus predictus Robertus dedit ei solutam et quietam ab omni servitio et consuetudine in puram elemosinam ita ut singulis noctibus luminare inveniatur in claustrum Pro hac autem donatione facient monachi unoquoque anno anniversarium pro anima ipsius Roberti sicut pro uno monacho monasterii defuncto Hujus rei testes sunt Petrus presbiter Donecastri []