Charter Document - 05510150
Charter Number: 05510150
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Manumission
Date: 1200 - 1230
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Manumission
Date: 1200 - 1230
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Michael de Bungheye concessi dedi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et monachis de Sybetun in liberam puram et perpetuam elemosinam Walterum filium Berny Holhefd de Yleketeleshal nativum meum cum tota sequela sua et cum omnibus catallis suis mobilibus et immobilibus et cum toto tenemento suo quod de me tenuit in parochia Beate Margarete de Yleketeleshal scilicet mesuagio suo cum tota terra ad predictum mesuagium pertinente sicut iacet per divisas suas in predicta parochia ita scilicet quod predictus Walterus et heredes sui teneant de dictis monachis omnia que de me tenuerunt libere quiete et hereditarie reddendo inde annuatim dictis monachis dimidiam marcam argenti ad quatuor terminos scilicet ad festum Sancte Andree viginti denarios ad Annunciationem Beate Marie viginti denarios ad Nativitatem Sancti Johannis Baptiste viginti denarios [et] ad festum sancti Michaelis viginti denarios pro omni servitio consuetudine et exactione ut dicti monachi habeant et teneant predictum Walterum cum omnibus supradictis bene et [in] pace solutum et quietum ab omni seculari servitio in perpetuum Hanc autem donationem feci predictis monachis pro salute anime mee et antecessorum meorum et uxoris mee et Ricardi filii mei Et ego et heredes mei warantizabimus dictis monachis omnia predicta et defendemus de scutagiis et releviis de placitis et querelis et de omnibus aliis rebus comntra omnes in perpetuum Testibus