Charter Document - 05510151
Charter Number: 05510151
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Manumission
Date: 1234 - 1240
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Manumission
Date: 1234 - 1240
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Alanus de Semere concessi dedi et presenti carta confirmavi Deo et Beate Marie et monachis de Sybetun in liberam et perpetuam elemosinam Reginaldum filium Willelmi tannatoris de Thicchebrom nativum meum cum tota sequela sua et cum omnibus catellis suis mobilibus et immobilibus et cum toto tenemento quod de me tenuit aput Thycchebrom in parochi de Weyebrede scilicet mesuagio cum tota terra ad dictum mesuagium pertinente sicut iacet per divisas suas in predicta parochia ita scilicet quod predictus Reginaldus et heredes sui teneant de monachis de Sybetun omnia que de me tenuerunt libere et quiete et hereditarie reddendo inde annuatim dictis monachis unam marcam argenti ad quatuor terminos scilicet ad festum sancti Michaelis quadraginta denarios et ad festum sancte Andree xl denarios ad Pascha quadraginta denarios et ad Nativitatem beati Johannis Baptiste quadraginta denarios pro omni servitio consuetudine et exactione salvo servitio domini regis quando evenerit duodecim denarios tantum sive plus fuerit [per] scutum sive minus ut dicti monachi habeant et teneant predictum Reginaldum cum omnibus predictis bene et in pace et honorifice reddendo inde mihi et heredibus meis ad scutagium domini regis quando evenerit duodecim denarios tantum pro omni servitio consuetudiene et exactione Pro hac autem concessione et donatione et carte mee presentis confirmatione dederunt mihi predicti monachi viginti marcas sterlingorum et unum palefridum de pretio quadraginta solidorum ad adquietandum me in Judaismo apud Londonias Et ego et heredes mei warantizabimus ditis monachis omnia predicta et defendemus a scutagiis et releviis de placitorum sectis et querelis et de omnibus aliis rebus contra omnes tam judeos quam christianos in perpetuum Hiis testibus domino Alano de Wytheresdale domino Gileberto de Walesham Johanne de Stadebroch Thoma Russel Galfrido de Chykeringh Nichalao de Sybetun Hamone de Falsham Radulfo Turgis Willelmo de Thicchebrom Waltero de Estham et aliis