utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05510156

Charter Number: 05510156
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Manumission
Date: 1217 - 1220
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Robertus de Berkel salutem in domino Noverit universitas vestra me pro salute anime mee patris mee matris mee uxorum mearum et omnium antecessorum nostrorum dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et ecclesie Sancti Augustini de Brist et canonicis regularibus ibidem Deo servientibus in liberam puram et perpetuam elemosinam Hugonem pistorem servientem meum quem prius liberum feci et heredes suos cum illa virgata terre apud Hulemannecote quam idem Hugo de me tenuit pro viginti solidis sterlingorum annuatim persolutis ut ipse et heredes sui singulis annis reddant predictis canonicis duas summas frumenti puri ad oblatas faciendas et decem solidos ad vinum emendum ad consecratione corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi ad quatuor terminos anni videlicet ad festum Sancti Michaelis ii solidos et sex denarios et unum crannocum frumenti ad Natale Domini ii solidos et sex denarios et unum crannocum frumenti ad mediam Quadragesimam sequenti ii solidos et sex denarios et unum crannocum frumenti et ad Nativitatem Sancti Johannis Baptiste subsequentem ii solidos et sex denarios et unum crannocum frumenti pro omnibus serviciis et exactionibus Ego vero et heredes mei predictam terram de regali servicio acquietabimus imperpetuum Ita quod dicti canonici nec michi nec heredibus meis nec alicui hominum in aliquo seculari servicio respondeant nisi soli Deo in orationibus Omnes vero successores meos qui caritative donationi et concessione mee contradicere vel contraire presumpserunt in pleno conventu dictorum canonicorum et in pleno capitulo de Berkel publice excommunicari feci Et ut predicta omnia perpetue stabilitatis robur optineant ea presenti scripto sigilli mei appositione roborato confirmavi Testibus []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter