utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05510158

Charter Number: 05510158
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Manumission
Date: 1200 - 1220
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Robertus de Berkel salutem in domino Noverit universitas vestra me pro salute anima mee patris mei matris mee uxorum mearum et omnium antecessorum et successorum nostrorum dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et ecclesie Sancti Augustini de Brist et canonicis regularibus ibidem Deo servientibus unam virgatam terre in Swanhungre illam videlicet quam Reginaldus Luffinc de me tenuit cum ipso Reginaldo et tota sequela sua et cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad predictam terram pertinentibus et cum omnibus pertinenciis suis Tenendam et habendam sibi in perpetuum de me et heredibus meis libere et quiete integre et pacifice sicut liberam puram et perpetuam elemosinam Ita quod nec michi nec heredibus meis in aliquo seculari servicio vel exactione respondeant nisi tamen de regali servicio ad tantum tenementum pertinenti Et ut hec mea donatio et concessio perpetue stabilitatis robur optineat eam presenti scripto sigilli mei appositione roborato confirmavi Testibus []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter