utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05510159

Charter Number: 05510159
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Manumission
Date: 1200 - 1220
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus de Berkel omnibus hominibus et amicis suis salutem Sciatis me dedisse et concessisse Reginaldo Luffinc pro suo servicio et homagio unam virgatam terre cum suis pertinenciis in Swonungere que pertinet ad Hommam tam plenarie sicut Daniel Luffinc frater ejus unquam tenuit plenius in vita sua tenendam et habendam de me et heredibus meis sibi in vita sua libere et quiete et honorifice in bosco in plano in aquis in pascuis et in omnibus libertatibus per tale servicium scilicet quod ipse reddat michi et heredibus meis annuatim xx solidos ad duos terminos anni scilicet ad festum Michaelis x solidos ad Pascha x solidos pro omni servicio except regali servicio videlicet quantum pertinet ad unam virgatam terre Et post decessum ejus redeat predicta virgata terre ad me et heredes meos Et quando homagium predicti Reginaldi recepi dedit michi tres marcas argenti de recognicione Et quare volo quod ista donatio rata et inconcussa perseveret sigilli mei impressione hanc cartam confirmavi Testibus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter