utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05510172

Charter Number: 05510172
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Manumission
Date: 1200 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus has litteras visuris vel audituris Willelmus de Stanton salutem Noveritis me caritatis intuitu et pro salute anime mee et antecessorum et successorum meorum liberum fecisse Iohannem filium Simonis de Auvrington cum tota sequela sua et quietum clamasse de me et heredibus meis inperpetuum ex omni servitio terreno et exactione et ipsum et sequelam suam concessisse Deo et ecclesie Sancte Marie de Stantona Quare volo et concedo quod ipsi liberi permaneant imperpetuum sub protectione Dei et Sancte Marie et rectoris ecclesie de Stantona Hiis testibus Willelmo persona de Kilvington Radulfo de Sancto Paulo Waltero del Hou Rannulfo Morin Rogero persona de Elveston Willelmo de Alvrington Radulfo de Sancto Paulo Henrico de Alvringtona Roberto Ruffo Willelmo Britone Gervasio clerico Waltero filio Gileberti Galfrido filio Roberti
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter