utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05510178

Charter Number: 05510178
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Manumission
Date: 1177 - 1217
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Ricardus de Engaine salutem Noverit universitas vestra quod ego divine pietatis intuitu et pro salute anime mee et animabus omnium antecessorum et successorum meorum liberum feci et quietum clamavi extra me et heredes meos in perpetuum Odonem Petyt et eum dedi et concessi et presenti carta mea confirmavi Deo et ecclesie Sancte Crucis de Waltham et canonicis ibidem deo servientibus cum terra sua et cum omnibus rebus et catallis suis videlicet cum tota terra illa et mesuagio quam Hunter pater suus tenuit pro duabus acris terre et dimidia que iacent inter terram Rogeri de Wideford et regiam stratam cum omnibus pertinenciis suis habendum et tenendum libere quiete elemosinararie Ita videlicet quod prefatus Odo et successores sui quibus ipse assignaverit tenebunt prefatam terram libere per servicium xiii denariorum de supradicta ecclesia quos ipsi singulis annis solvent duobus terminis scilicet die inventione Sancte Crucis vi denarios et die exaltationis Sancte Crucis vi denarios pro omnibus serviciis et omnibus rebus Et ut hec mea donatio rata et stabilis permaneat eam sigilli mei appositione corroborare curavi Hiis testibus Symone filii Ricardi []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter