utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05510179

Charter Number: 05510179
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Manumission
Date: 1187 - 1201
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Symon Brito de Wrengle salutem Sciatis me dedisse et concessisse Deo et ecclesie Sancte Crucis de Waltham et canonicis ibidem deo servientibus in liberam et puram elemosinam Iordanum filium Houchus de Wrengle villanum meum cum filiis et filiabus suis et omni posteritate sua et omni servicio et cum toto servicio suo et cum toto tenemento suo scilicet una bovata terre et una salina cum omnibus ad illam pertinentibus in pratis et pascuis et mariscis et gravis ad salinam pertinentibus ita scilicet quod predicta ecclesia predictum villanum et successores suos et omnia tenementa sua teneat libere et quiete ab omni seculari servicio et exactione cum libero exitu et introitu sibi et suis et averiis suis ad omnia tenementa sua et cum omni pastura predicte ville et cum omnibus libertatibus quibus elemosina mea liberius dari potest ut nullum servicium intrinsecum vel forinsecum vel consuetudo aliqua possit vel debeat exigi a me vel a successoribus meis a predicto villano vel a successoribus vel de tenementis suis Et ut hec elemosina mea omnino sit pura et libera et stabilis et firma et sine omni molestia predictis canonicis tenenda hoc precor a deo michi concedi ut suam maledictionem habeat et meam qui hanc elemosinam meam turbare vel impedire temptaverit Preterea do et concedo predictis canonicis et ecclesie sue et quietum clamo Alanum filium Magni villanum meum cum omnibus catallis Precor autem Walterum abbatem et omnes successores suos in prefata ecclesie de Waltham ut de profectu qui proveniet ex hac elemosina mea aliquam pitanciam faciant conventui in diebus anniversariorum meorum Quam elemosinam meam ut predicti canonici eam stabiliter habeant et teneant ego et heredes mei debeamus illis warantizare ad custum nostrum contra omnes homines et feminas qui sunt vel esse possunt Quapropter hanc cartam predicte eccleie feci et sigillo meo confirmavi Testibus Gerardo de Benitone []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter