utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05510180

Charter Number: 05510180
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Manumission
Date: 1201 - 1230
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri ad quos presens scriptum pervenerit quod ego Walterus Pelerin de Stanstede concessi et dedi et penitus quietum clamavi de me et de heredibus meis in perpetuum Deo et Sancte Crucis de Waltham et eiusdem loci conventui quicquid iuris et clamii habui et habere potui in Hugone Molendinario nativo meo de Stanstede simul cum omni sequela et progenie sua et omnibus catallis suis Et ne ego vel heredes mei vel aliquis alius per nos vel propter nos possimus in posterum aliquid amplius exigere vel habere de predictis Hugone molendinario aut de sequela vel progenie sua vel catallis suis hanc inde cartam feci predictis ecclesie Sancte Crucis et conventui de Waltham et eam sigilli mei testimonio confirmavi Sepedictum quoque Hugonem cum omnibus ad eum pertinentibus in plena curia Sancte Crucis de Waltham domino meo Ricardo tunc temporis abbati per pugnum liberavi omnino quietum ab omnibus exactionibus ad me et heredes meos pertinentibus Pro hac autem donatione et quieta clamatione et carte confirmatione dederunt michi prefatus abbas et conventus xx solidos sterlingorum Hiis testibus Iohanne filio Iohannis []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter