utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05510183

Charter Number: 05510183
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Manumission
Date: 1250 - 1281
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Radulfus le Butyller dominus de Badminton et Matilda Pantolf uxor eius salutem in domino Noveritis nos dedisse concessisse et presenti scripto confirmasse domino Ade rectori ecclesie de Weston la Bret pro quindecim solidis argenti quos nobis dedit Willelmum de la Pyrie de Badminton quondam nativum nostrum Habendum et tenendum sibi et heredibus suis vel suis inde assignatis cum omni sequela sua et omnibus catallis suis liberum et quietum ab omni specie servitutis et solutum a nobis et heredibus nostris inperpetuum Et nos et heredes nostri istam donacionem concessionem et confirmacionem nostrum predicto domino Ade et heredibus suis vel inde assignatis warentizabimus inperpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigilla nostra duximus apponenda Testibus Jurdano de Oldebur Willelmo de Caldewelle Rogero de Aula Johanne le Bret Et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter