utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05510195

Charter Number: 05510195
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Manumission
Date: 1248 - 1280
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant praesentes et futuri quod ego Domina Aundrina de Driby quondam uxor Roberti de Driby in legitima potestate ac libera viduitate mea dedi concessi quiete clamavi et hac praesenti carta mea confirmavi pro me et haeredibus meis dilecto meo et fideli Henrico Cole de Baston et haeredibus suis pro servicio suo Agnetem filiam Jordani Blanet de Baston et Symonem Calf filium suum commorantem apud Stanford cum omnibus catallis eorum et cum tota sequela eorum et cum omnibus sectis et eorum exitibus et cum toto claimo servitutis et villenacionis quod ego vel haeredibus meis in eis habuimus vel habere potuimus vel poterimus Tenendos et habendos praedicto Henrico et haeredibus suis bene et in pace libere quiete et solute de me et haeredibus meis ab omni servicio et exaccione seculari inperpetuum ita tamen quod nec ego Aundrina nec haeredes mei nec aliquis ex parte mea vel ex parte haeredum meorum aliquid clamii servitutis vel villenacionis in memoratis Agnete et Symone nec in catallis sequelis sectis et exitibus eorum de caetero vendicare nec exigere poterimus nec contra hanc donacionem concessionem quietam clamanciam et carte meae confirmacionem venire valeamus set ab eisdem cum eorum catallis sequelis sectis et exitibus sicut praedictum est in omnibus exclusi inperpetuum remaneamus Ut autem haec mea donacio concessio quieta clamacio et praesentis cartae meae confirmacio perpetuam optineat firmitatem praesenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Roberto de Picworthe Nicolao Papiliun Galfrido Daubeny Roberto Papiliun Thoma Heryng et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter