utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05510198

Charter Number: 05510198
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Manumission
Date: 1248 - 1272
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant omnes quod ita convenit inter dominum Willemum de Say ex parte una et me Johanne Gyffard ex altera quod predictus Willelmus mihi dedit et concessit Rogerum nativum suum cum tota sequela sua per cartam suam in hec verba subscripta Volo autem et concedo pro me et heredibus meis quod predictus Rogerus libere sit condicionis inperpetuum et tota sequela sua cum omnibus catallis suis eundo et redeundo ubicumque voluerit sine inpedimento meo vel meorum heredum faciendo tamen michi et heredibus meis de annuo redditu unam sagittam pennatum ad Gulam Augusti [] pro omnibus serviciis consuetudinibus et demandis ad castrum meum de Bremefeld Et ego predictus Johannes Gyffard et heredes mei warantizabimus [et] defendemus predictum Rogerum cum omni sequela sua per predictum servicium contra omnes illos inperpetuum qui versus predictos Rogerum vel versus heredes suos legitime procreatos nomine servitutis aliquid exigere voluerint Et ut hec mea concessio rata et stabilis permaneat huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Ancello Basset Willelmo Mautravers Petro Skytemor Johanne Peyvre Johanne de Wautham militibus Willelmo de la Forda Thoma persona tunc temporis ecclesie de Bredelbrok Johanne tunc [temporis] persona de Strates Johanne Blunde de Edelmethon Ricardo Pycot Wilelmo le Frere Symone de Solio et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter