Charter Document - 05510206
Charter Number: 05510206
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Manumission
Date: 1302 - 1303
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Manumission
Date: 1302 - 1303
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Ricardus de Portes dominus de Bromesberge consanguineus et heres domini Ricardi de Bosco m[ilitis] salutem in domini sempiternam Noverint universi me monimentum Jacobi de Merton quod habuit de domino Ricardo de Bosco milite de libertate Henrici Atenok et Ade fratris sui de Dymmok quondam nativos dicti domini Ricardi et manumissionem quam dictus Jacobus de Mertone fecit predictis Henrico et Ade filio suo cum tota sequela sua et cum omnibus catallis suis Inspexisse et intellexisse Que quidam manumissio facta fuit apud Werdesford quarto idiis maii anno regno regis Edwardi vicesimo septimo Ego predictus Ricardus de Portes predictam manumissionem et donacionem quam dictus dominus Ricardus de Bosco dedit Jacobo de Mertone et heredibus suis de libertate predictorum Henrici et Ade cum tota sequela sua et cum omnibus catallis suis mobilibus et immobilibus ratifico et confirmo et pro me et heredibus meis ab omni servitute nayvitatis inperpetuum quietum clamo Ita quod nec ego nec heredes mei nec aliquis pro me nec per me de predictis Henrico et Ade cum tota sequela sua et omnibus catallis suis inposterum exigere poterimus nomine nayvitatis In cuius rei testimonium huic predicto scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Henrico Haket Johanne de Wilton Johanne de Bosco Hel[] Johanne Foye Roberto de Dyk Willelmo Waryn et aliis Datum apud Dymmok in vigiliis S[ancit] Johannis [] regni regis Edwardi tricesimo primo