utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05510211

Charter Number: 05510211
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Manumission
Date: 1254 - 1300
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Robertus Corbet dominus de Morton dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi et omnino quietum clamavi pro me et heredibus meis vel meis assignatis Johanni Ulborn de Tottenbur et heredibus suis vel suis assignatis et heredibus suis totum ius et totum clamium quod habui vel habere potui Ego et heredes mei vel mei assignati vel aliquis nomine [] Johannem filium Rogeri Herberti de Houtton quondam nativum meum cum tota progenie sue que generavit vel generare potuit cum omnibus catallis suis mobilibus et in mobilibus Ita quod liberi sint in perpetuum Ad eundem et ad redeundum et ad commorandum ubicumque fuerit in mundo pro me et pro heredibus meis libere quiete bene et pacifice Ita quod ego nec heredes mei nec mei assignati nec eorum heredes ab quodam clamore in dictum Johannem filium Rogeri possessimus [] in posterum [] donacionem concessionem carte mee confirmacionem et quietam clam et pro [] dedit mihi dictus Johannes Ulborn duas marcas bone monete pre manibus In cuius rei testimonium hac presenti carta sigillum meum apposui Hiis testibus Roberto de Stanton Rogero de Preston Ranulpho de Ha Johanne le Wrothe de Morton Willelmo Senescallo de Houtton [] et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter