utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05510215

Charter Number: 05510215
Cartulary Title: Manumission Charters [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Manumission
Date: 1215 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus hoc scriptum visuris vel audituris Avicia de Venables salutem Noveritis me in libera viduitate mea quietum clamasse de me et de omnibus successoribus meis et liberum fecisse ab omni servicio et ab omni servitute ad me et ad successoribus meis pertinente Robertum filium Walteri Francigeni de Scameleby servientem meum Ita quod idem Robertus poterit facere de se ipso et de omnibus rebus suis quicquid sibi placuerit et ire et redire ubicumque et quandocumque sibi placuerit et de se et de omnibus rebus suis sicut liber homo disponere absque omni reclamacione mei et successorum meorum inperpetuum Et in huius rei robur et testimonium eidem Roberto litteras meas sigillo meo signatas feci patentes Hiis testibus Randulfo de Calwell decano Willelmo de Calwell capellano Ricardo capellano de Scamelesby Johanne filio Roberti Symone de Randeby Philippo de Kele et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter