utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05520001

Charter Number: 05520001
Cartulary Title: The Surrey Endowments of Lewes Priory before 1200
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1153 - 1167
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus dei gratia Wintoniensis Ecclesie minister Vniuersis sancte Matris Ecclesie filiis per Episcopatum Wintoniensem constitutis Salutem Ex iniunctio nobis administrationis officio compellimur ecclesiam dei et uiros honestos et religiosos tueri et eos cum possessionibus suis ad ipsos Canonice deuolutis nostra protectione munire Ea igitur ratione Confirmamus Ecclesie Sancti Pancratii de Lewes et dilectis fratribus nostris monachis ibidem deo seruientibus Ecclesias et possessiones quas in diocesi nostra iuste et Canonice possident Videlicet Ecclesiam de Blacingeleia cum omnibus pertinentiis suis Ecclesiam de Gattona cum decima de dominio et aliis pertinentiis eius et unam decimam de Fecheham et decimam de terra que fuit Baldewini et duas partes decime de Reigata et de Bechew scilicet de dominio Comitis Ecclesiam de Dorking cum Capella de Eawachna et pertinentiis earum Duas partes decime de Sira de dominio Rogeri de Clera Decimam de dominio Roberti de Dunestanvilla apud Scaldef Ecclesiam de Stocha iuxta Geldeford cum pertinentiis eius Decimam Roberti de Hech apud Suttonam Ecclesiam sancti Olauii apud Sudwercham Ecclesiam de Burstov cum pertinentiis eius Has omnes Ecclesias et possessiones auctoritatis nostre munimine eisdem monachis roboramus saluo in omnibus Episcopali iure ex parte dei omnipotentis et nostra inhibentes nequis eos super memoratis Ecclesiis et possessionibus temere uexare presumat Quod siquis iniuste attemptauerit dei indignationem nisi resipuerit se nouerit incursurum Hii autem nostre confirmationis testes sunt Radulfus Archidiaconus Hantesir Robertus Archidiaconus Surreie Robertus de Limesia Albericus Summanus Petrus Romanus Robertus de Clatford Willelmus Radulfus Bernardus Robertus Capellani mei Robertus Elemosinarius Magister Nicholus Magister Willelmus frater vicecomitis Magister Hugo de Cardunvilla Cristoferus Joseph Alanus clerici mei Martinus la Martre Petrus et Symon filii Richardi archidiaconi et multi alii
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter