utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05520002

Charter
Charter Number: 05520002
Cartulary Title: The Surrey Endowments of Lewes Priory before 1200
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Release
Date: 1138 - 1152
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Gillebertus Comes Clar uniuersis sancte dei ecclesie filiis salutem Sciatis me concessisse et dedisse et hac karta mea confirmasse ecclesiam de Blachingelea in boscho et in plano in pratis et in paschuis et in omnibus appenticiis eidem ecclesie pertinentibus Ecclesie de sancto Pancratio [et monachis] ibidem den seruientibus in liberam et perpetuam elemosinam pro anima patris [mei et omnium antecessorum meorum] et pro salute anime mee Preterea dono eis croftam que iacet [iuxta ecclesiam ex parte au]strali et pathnagium ad centum et quinquaginta porcos siue in boscho [de Blachinglea siue in] boscho de Tonebrugia ad eorum uoluntatem Et pro hac donatione p[redicti monachi cla]mant mihi quietam terram de Gretenerse quam pater meus illis donauerat in expectatione deliberationis ecclesie Testibus Willelmo sacerdote de Dorchinge et Ansgero presbitero Willelmo de Dammart et Stephano eius fratre et Radulfo Walais et Hamone pecco et Roberto de Talew et Haimeri sacerdote et Juliano clerico
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter