utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05520003

Charter
Charter Number: 05520003
Cartulary Title: The Surrey Endowments of Lewes Priory before 1200
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Release
Date: 1150 - 1175
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri tam clerici quam laici quod ego Petrus de Taleworde dedi et concessi deo et Sancto Pancratio et monachis ibidem deo seruientibus et seruituris ecclesiam de Horne que est in territorio meo et quicquid ego Petrus in ecclesia ilia habebam uel habere poteram uel etiam habere debebam et calumpniam quam ego in ecclesia ilia habebam ipsis monachis clamaui quietam Insuper et dedi eis terram de Impaghe que iacet iuxta ecclesiam ad partem aquilonis et omnes domus in terra ilia et totam decimam totius feni mei Hoc autem pro salute mea feci et Radulfi Picoth et omnium aliorum antecessorum meorum ut et ego essem Frater et particeps omnium beneficiorum domus Sancti Pancratii Hanc donationem ego Petrus feci et huius sigilli mei munimine confirmaui Testibus Stigando sacerdote de Burestowe Petro de Burestowe Jocelino capellano Randuifo de Burestov Matheo Senescallo et Johanne de labisse qui in capitulo Sancti Pancratii habuit gratam et coram testibus terram istam clamauit quietam Henrico Pincerna Willelmo nepote Aldredi
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter