utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05520007

Charter 05520007
Charter Number: 05520007
Cartulary Title: The Surrey Endowments of Lewes Priory before 1200
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1191 - 1198
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Vniuersis Sancte matris Ecclesie filiis Godefridus dei gratia Wintoniensis Episcopus Salutem Ad uniuersitatem uestram uolumus peruenire nos diuino intuitu concessisse et presenti carta confirmasse Monachis Sancti Pancratii de Lewes Ecclesiam de Dorking cum capella de Hewachne et terra que fuit Aeilaui quam Ysabel Comitissa Warenn donauit prenominate Ecclesie Sancte Marie de Dorking et cum aliis pertinentiis suis ita quod predicti monachi de prefata Ecclesia Sex libras argenti singulis annis percipiant nomine pensionis in tribus terminis in festo Sancti Michaelis tres marcas argenti et ad pascha tres marcas et in festo Sancti Johannis baptiste tres marcas saluo in omnibus iure et auctoritate episcopali Testibus Amico de Surr et magistro Yuone de Derbia archidiaconis Magistro Hamone de Walth Magistro Ricardo medico Magistro Hugone de Gahirst Willelmo et Gregorio et Iohanne capellanis Roberto de Ested et Willelmo de Sandr Decanis Godefrido Stephano et Vnfrido clericis et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter