utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05530696

Charter Number: 05530696
Cartulary Title: The Cartulary of Newnham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1259 - 1260
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Cum lis mota fuisset coram baronibus scaccarii domini regis apud Lond[] inter magistrum et fratres milicie templi Salomonis in Anglia ex parte una et priorem et conuentum de N ex parte altera de diuersis scutagiis et auxiliis que domino regi a retro fuerunt de uno feodo militis W Triket in Scharnebrok[] honoris Bonon[] anno regni regis Henrici filii regis Johannis quadragesimo quarto coram dictis baronibus in dicta curia in hunc modum conquieuit videlicet quod dicti prior et conuentus defendent de cetero et acquietabunt dictum magistrum et fratres de omnibus forincecis seruiciis versus dominum regem et suos assignatos et de secta curie ad dictum tenementum de feodo predicto spectantibus pro hac autem seruicii forinseci defensione et secta curie adquietancione predicti magister et fratres dederunt dictis priori et conuentui duos solidos annui redditus de tenemento quod Maycok[] tenuit in Scharnebrok[] ad duos anni terminos percipiendos videlicet ad Pascha xij d et ad festum sancti Michaelis xij d ita tamen quod residuum seruicium dicti tenementi Maikoc exceptis predictis ij solidis integre remaneat versus predictum magistrum et fratres sine aliqua contradiccione dictorum prioris et conuentus et si contingat quod predicti magister et fratres in solucione dicti redditus dictis terminis facienda defecerint liceat dictis priori et conuentui dictum tenementum distringere sine aliquo impedimento dictorum magistri et fratrum quousque de predicto redditu eisdem plenarie fuerit satisfactum Dicti autem magister et fratres eius predictum redditum contra omnes gentes dictis priori et conuentui warantizabunt et acquietabunt inperpetuum In cuius rei testimonium huic presenti scripto in modum cirographi diuiso dicti magister et fratres et prior et conuentus de N sigilla capitulorum suorum hinc inde apposuerunt Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter